Hľadaný výraz: Mk 14,3-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. 8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.

1

mail   print   facebook   twitter